(Federico II scrive al Papa Gregorio IX per
                                       informarlo d'avere dato incarico al suo 
                                          logoteca Pier delle Vigne di seguire 
                                                      ogni pratica nuziale) 


  Fridericus, Romanorum imperator, Gregorio papae scribit quod cum Petrum de Vinea, magnae suae curiae judicem, ad regem Angliae mittat pro consummatione matrimonii inter se et Isabellam sororem ejusdem regis, negotium ipsum tam de quantitate promittendarum quam de tempore solvendarum dotium pontificali provisioni commisit, ratum habiturus quicquid super hoc ejus provisio statuerit.

(Edid. raynald., Annal. eccles., tom. XXI, XXX, ad ann. 1235.)

Sanctissimo in Christo patri domino Gregorio, Dei gratia summo pontifici, Fridericus, etc., salutem et reverentiam filialem. Cum de latere nostro mittamus magistrum Petrum de Vinea, magne curie nostre judicem et fidelem nostrum, ad charissimum amicum nostrum illustrem regem Anglorum pro consummatione matrimonii inter nos et regem eumdem de Isabella sorore sua juxta consilium paternitatis vestre tractati, ut et in puellam tandem pro parte ac nomine nostro consentiat et ut ipsam ad nos una cum aliquo de prelatis Theutonie, quem ad hoc idem judex de consilio venerabilis magistri domus hospitalis Sancte Marie Theutonicorum in Hierusalem idoneum reputabit, omine felici deducat; ne in tam salubri proposito occasione dilationis alicujus posset forsitan aliquis intervenire defectus, dum ad nos per longam locorum distantiam non posset facilis haberi recursus, nos de paternitate vestra plena securitate confisi, negotium ipsum circumspectioni vestre presentibus duximus committendum: videlicet ut et quantitatem dotium promittendarum nobis a rege prefato pro predicta sorore sua vestra industria moderetur, et ut tempus etiam arbitremini quo predicte dotes vel ipsarum dotium pars nobis aut certis nuntiis nostris remota difficultate qualibet exolvantur, si forte contingeret propter necessitates aliquas imminentes sepedictum regem ad presens dotes statutas exolvere non valere. Prenominatum autem negotium tam de quantitate promittendarum dotium quam de tempore solvendarum sic in totum et libere provisioni vestre committimus quod plene
gratum et ratum babere promittimus quicquid super [hoc] vestra paternitas duxerit statuendum. In cujus rei testimonium presentes litteras fieri et bulla aurea tipario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Datum Fogie, IX mensis decembris, indictione VIII.